- ABOMINATIO
- ABOMINATIOAegyptiorum, Exodi c. 8. v. 26, Non convenit ita facere, quia abominationem Aegyptiorum sacrificaremus Domina Deo nosiro etc.Et si sacrisicaremus abominationem Aegaptiorum antc eorum oculos, nonne lapidarent nos? Denotat capras, boves et oves, quibus in abominabilem idoloatriam abutebantur Aegyptii: Gentium enim idola abominationes appellant Sacri Seriptores, vide Deuteron c. 7. v. 25. et c. 12. v. 31. 2 Reg. c. 23. v. 13. Esdr. c. 9. v. 1. Esaiet c. 44 v. 19. etc. Vel sacrisieium, quod Aegyptiis erit abominationi, nequaquam perpessuris, ut ea immolemus animalia, quae ipsi colunt: quô modô accipiunt Chaldaei Interpretes. Unde colligimus, brutorum cultum, iam antequam Israelitae ex Aegypto excessissent, apud Aegyptios usurpari coepisse. Imo Genes. c. 43. v. 32. iam legimus, Aegyptios non potuisse panem comedere cum Hebraeis, quia id Hebraeis erat abominatio: quae ultima verba sic inter terpretatur Ionathan, Quia bestias quas Aeguptii colunt, Iudaei comedunt. Nec multo aliter Onkelos et Arabs Parisiis editus, quia eorum cibus bis est abominabilis. Quâ in parte non solum Iudaici, sed et Graecanici, mores, cum Aegyptiacis erant ἀσν´ςατοι. Unde est, quod apud Athen. l. 7. Comicus Anaxandrides Aegyptios ita deridet:Οὐκ ἂν δυνας´μην συμμαχεῖν ὑμῖν ἐγὼ,Οὐθ᾿ οἱ τγόποι γά ὁμονοοὔσ´, οὐθ᾿ οἱ νόμοςΗ῾μῶν, ἀπ᾿ ἀλλήλων δὲ διέχουςιν πολύ.Βουν̑ προςκυνεῖς; ἐγώ δὲ θύω τοῖς θεοῖς.Τὴν ἔγχελυν μέγιςον ἡγῆ δαίηονα,Η῾ μεῖς δὲ τ' ὄψων μέγιςον παραπολύ.Ego esse vester non queam commilitoQuando nec leges, nec mores, consentiunt,Sed nultis inter se intervallis dissident.Bovem tu adoras, ego quem sacrifiro Diis.Anguillam Numen esse reris optimum,Quae mibi putatur esse optimum obsonium.Proinde nec licuisse Aegyptio Graecum hominem suaviati, eiusve cultrô, veru aut ollâ uti, scribit Herodotus l. 2. c. 41. Quo eodem quoque multi refetunt, quod Aegyptii aversabantur pastores, Genes. c. 46. v. 34. qui nimirum pecora non solum pascere et saginare, sed et mactare solent. Unde in hunc locum Iarchius Aegyptios pecudum pastores ideo adominari asserit, quia illas pro Diis babent, etc. Vide Sam. Bochart. Hieroz. part 1. l. 2. c. 34. et c. 53.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.